Liber Sapientiae*

Caput 13: 10

infelices autem sunt et inter mortuos spes illorum est qui appellaverunt deos opera manuum hominum aurum et argentum artis inventionem similitudines animalium aut lapidem inutilem opus manus antiquae
(* Traductions européennes)

Glose

Infelices,etc. Qui scilicet Deos honorant, ut aurum oculis hauriant, et nitorem levigati marmoris vel eboris, aut insignes gemmis et coloribus vestes: et quanto ornatiora sunt templa, et pulchriora simulacra, tanto plus majestatis habent, vel habere dicuntur. Religio ergo est, vel creditur, quod cupiditas humana miratur.